monumenta.ch > Augustinus > 22
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 8, XXI <<<     >>> XXIII

Caput XXII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quia igitur nihil istorum quattuor eligendum est, ne in quolibet eorum de diis tam male sentiatur, restat, ut nullo modo credendum sit, quod Apuleius persuadere nititur et quicumque alii sunt eiusdem sententiae philosophi, ita esse medios daemones inter deos et homines tamquam internuntios et interpretes, qui hinc ferant petitiones nostras, inde referant deorum suppetias; sed esse spiritus nocendi cupidissimos, a iustitia penitus alienos, superbia tumidos, invidentia, lividos, fallacia callidos, qui in hoc quidem aere habitant, quia de caeli superioris sublimitate deiecti merito inregressibilis transgressionis in hoc sibi congruo velut carcere praedamnati sunt; nec tamen, quia supra terras et aquas aeri locus est, ideo et ipsi sunt meritis superiores hominibus, qui eos non terreno corpore, sed electo in auxilium Deo vero pia mente facillime superant.
2 Sed multis plane participatione verae religionis indignis tamquam captis subditisque dominantur, quorum maximae parti mirabilibus et fallacibus signis sive factorum sive praedictorum deos se esse persuaserunt. Quibusdam vero vitia eorum aliquanto adtentius et diligentius intuentibus non potuerunt persuadere quod dii sint, atque inter deos et homines internuntios ac beneficiorum inpetratores se esse finxerunt; si tamen non istum saltem honorem homines eis deferendum putarunt, qui illos nec deos esse credebant, quia malos videbant, deos autem omnes bonos volebant, nec audebant tamen omnino indignos dicere honore divino, maxime ne offenderent populos, a quibus eis cernebant inveterata superstitione per tot sacra et templa serviri.